CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2327     View  [Back]
Charta qua Acelinus et uxor ejus Teutberga dant monasterio Cluniacensi res suas in villa Villaris.
Omnibus Christum colentibus presentibus et futuris notum esse volumus, quod ego, in Dei nomine, Acelinus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ac loco Cluniacho, in quo preest domnus abba Odilo, pro remedio anime mee, aliquid de mea hereditate que sita est in villa que nominatur Villaris: hec est una rascia vinee, que terminat a mane et a cercio terra francorum, a medio die terra Sancti Petri, a sero via publica. Et in alio loco unam mansionem atque aliam rasciam [vineę cum] torculari, que terminat a cercio terra francorum, a mane Sancti Vincenti terra, a meridie terra Sancti Petri de Maziacho, a sero via publica. Et in alio loco dono medietatem vinee [de Sorbiacho], que terminat a mane terra Sancti Marcelli, a meridie Sancti Vincenti, et a cercio, a sero terra francorum. Dono etiam in jam dicta villa unum campum qui habet decem perticas in fronte et sedecim in longitudine, [et mansionem] atque curtilum cum omnibus [appendiciis suis], quicquid nunc usque emi vel adquisivi ex diversis partibus. Hec omnia prescripta tali tenore dono, ut teneam quamdiu vixero; et post discessum vero meum ad jam dictum locum perpetualiter revertatur, nullo contradicente. Quam si quis contradixerit, anathema sit. S. Acelini et uxori sue Teutberge, qui hanc donatione[m] fecerunt. S. Aldrici. S. Aymonis. S. Ornadi. S. Aheletdis. S. Bernardi. S. Avundi. S. Anastasii. S. Ramnaldi. Data per manus Iterii levite, regnante Rotberto rege.
(Au dos:) Carta Acelini in Vilars. - De Vilaris.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung