CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2328     View  [Back]
Charta qua Bego dat monasterio Cluniacensi medietatem curtili in villa Bulonensi.
Conditor et redemptor humani generis multis modis consulens nostre infirmitati, inter cetera bonitatis sue alloquia invitat nos ad misericordie opera, proximis nostris inpendenda. Precipit autem nobis facere amicos de rebus injuste adquisitis, que nos recipiant in æternis tabernaculis. Quam rem et alia plura perpendens, ego Bego ut conspici merear Deum deorum, dono Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex mea hereditate: hoc est unius curtilis mediam partem, quantumcumque ad me pertinere videtur. Est autem ipsa hereditas in comitatu Matisconensi, in villa Bulonensi; et dono in vestitura, omnibus annis, que ex medio planto exit quartam partem. Terminatur vero a mane de ipsa hereditate, a medio die via publica, a sero terram Sancti Petri, et a certio terra Constantini. Si quis autem hanc donationem irritam facere voluerit, non vindicet quod petit, insuper [excommunicetur], nisi ad satisfactionem et emendationem venerit. Ut autem hec donatio firma permaneat, manu propria firmo et aliis firmandam trado. S. Begonis, qui hanc cartam facere rogavit. S. Achardi. S. Arlebaldi. S. item Arlebaldi. Facta est autem hec carta, regnante Rodberto rege Francorum.
(Au dos:) Carta Begonis. - Begonis in Bulonensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung