CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2334     View  [Back]
Charta qua Aimo uxorque ejus Odila atque filii eorum vendunt Odulgerio et uxori ejus Osannæ curtilum in villa Usiaco.
Ego, in Dei nomine, Aymo nomine et uxor mea Odila, et filii mei Humbertus et Mainbodus, vendimus aliquid de hereditate nostra cuidam homini nomini Odulgerio et uxori ejus Osanne, hoc est curtilum unum, et accepimus ab eo unum bovem valente sex solidos et dimidium, et fuit omne precium XI solidos. Est autem ipse curtilus in pago Matisconense, in villa quod vocatur Usiaco, in agro Griviliaco; terminat a mane via publica et terra Tetzan, a media die de ipsa hereditate, a sero terra Constant, a cercio terra Adalardi et fratri suo Legerii. Facimus autem hanc venditionem in tali conventu, ut quicquid illi placuerit faciat, cui voluerit donare donet, dehic inantea et in perpetuum. Si quis autem hanc donationem calumniaverit vel contradicere voluerit, iram Dei omnipotentis incurrat et omnium sanctorum ejus, et cum Datan et Abiron pena infernali cruciandus tradatur; et hæc venditio firma et stabilis permaneat. S. Aymonem et uxor sue Odile et filiis suis Hunberto et Mainbodo, qui hanc cartam fieri jusserunt. S. Duranni. S. Johanni. S. Tecbertus. S. Arier. S. Walbertus. S. Bernart. S. Raynoardus. S. Rotbertus. S. Odulricus. S. Constantii.
(Au dos:) Venditio Aymonem.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung