CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2348     View  [Back]
Charta qua Seguinus et uxor ejus Alexandra dant monasterio Cluniacensi vineam in villa Marziaco.
Omnibus in Christo renatis notum esse volumus, quod ego Seguinus et uxor mea Alexandra donamus ad locum Cluniacum, quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, vineam unam in villa Marziaco, terminatam a mane et a sero via publica, a medio die fossa de manu facta, a circio terra Sancti Petri. Infra istud terminium totum ad integrum dono a die presenti, preter hoc quod Rodbertus et Durannus tenent, quod mihi reservo; post meum vero decessum, ad Sanctum Petrum perveniat illa mea pars quam ego donare possum. S. Seguini et uxoris ejus Alexandrę. S. Ingelelmi. S. Ildini, Ramnaldi, item Rammaldi, Bladini, Leotaldi, Jocerii, Aymonis, Goncelini. Actum Cluniaci publice, regnante Rotberto.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung