CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2351     View  [Back]
Charta qua Odo dat monasterio Cluniacensi mansum indominicatum et alias res cum duobus servis in villa Lornanno.
Omnibus sub norma catholicę fidei militantibus notum esse volumus, quod ego Oddo, pro animę meę remedio, dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum res meas quę sunt in villa Lornanno; id est mansum indominicatum et quicquid ad ipsum aspicit vel aspicere videtur: hoc est campos, vineas, prata, silvas, quęsitum et ad inquirendum. Et alias res quas Rodlennis dedit Bernardo quęsitum et ad inquirendum, in ipsa villa Lornanno, totum ad integrum, et quantum foris ipsa villa habetur, quod ad ipsam donationem aspicit. Facio autem hanc donationem in presenti, ut semper et omni tempore monachi Clunienses teneant, sine ullo contradicente. Si quis autem contra hanc donationem consurgere temptaverit, nisi quam cito resipuerit, omni maledictione subjaceat, et vindicare minime valeat; sed hęc donatio firma et stabilis permaneat. S. Oddonis, qui fieri et firmare rogavit. S. Bernardi et uxoris ejus Emmę, qui consenserunt. S. Maioli. S. Israhel. S. Milonis, Antelmi, Aydoardi. S. Ingelelmi, Ledpranni. S. Bernardi, Odilonis, Gauseranni, Arlei, Sivuini. S. Sofredi. Dono et servos his nominibus: Martinum et Durannum, cum uxore et infantibus ejus. Actum Lordoni publice, regnante Rotberto. Aldebaldus scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung