CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2356     View  [Back]
Charta qua Constantinus dat monasterio Cluniacensi curtilum indominicatum et ceteras res suas in villa Colonias fraternitatemque suam in villa Cotta.
In nomine Verbi incarnati. Noverint omnes fideles, quod ego Constantinus, pro remedio animę meę, dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, res meas quę sunt sitę in pago Maticensi, in villa Colonias, curtilum indominicatum, et quantum in ipsa villa habeo, id est vineas, campos, prata, quęsitum et ad inquirendum, totum ad integrum. Et dono in villa Cotta fraternitatem meam in campis et silvis, totam meam partem. Facio autem hanc donationem, ut mihi omnibus diebus melius sit, et me sustineant si opus fuerit, et in locum sepulturę, ut quamdiu vixero teneam, ac post meum discessum ad Cluniacum perveniat. Actum Lordoni publice. S. Constantini, Tedaldi, Aymonis, Raimberti, Rainulfi, Gausberti, Gerardi, Gisonis. Regnante Rotberto.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung