CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2361     View  [Back]
Charta qua Tedimus dat monasterio Cluniacensi duos campos in villa Tosiaco.
Sub notitia omnium fidelium esse volumus, qualiter ego Tedimus, in Dei nomine, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, pro remedio animæ [meæ], aliquid de mea hereditate quę sita est in villa Tosiaco: hoc sunt duo campi; ea conditione ut quamdiu vixero teneam, et post meum obitum ad supradictum locum remaneat. Reddam autem omni anno de ipsa terra vestituram; terminatur autem ex omnibus partibus terra Sancti Petri. Et ut hęc nostra obstipulatio firma permaneat, manu propria firmavi testibusque tradidi roborandam. S. Tedimus, qui fieri firmarique rogavit. S. alii Tedini. S. Constantii. S. Adalranni. S. Adalardi. S. Constantii. S. Pontii. Actum puplice, regnante Rotberto rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung