CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2362     View  [Back]
Charta qua Wandalmarus dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Agiaco.
In nomine sanctę et individuę Trinitatis. Ego, in Dei nomine, Wandalmarus dono Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo Cluniensis monasterii, ubi domnus Odilo abba preesse videtur, et monachis ibi Deo servientibus, res meas quę sitę sunt in villa Agiaco; omnia ex integro trado atque transfundo, in quantum mihi obvenit vel obvenire debet, et ab hac die habeant ipsi monachi potestatem faciendi quicquid voluerint. Si quis ergo hanc cartam calumpniare voluerit, iram Dei omnipotentis incurrat; et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniensi monasterio. S. Wandalmari, qui hanc donationem fieri et firmare rogavit. S. Lantberti. S. Arlei. S. Mainfredi. S. Bernoni. Regnante Rotberto rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung