CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2364     View  [Back]
Charta qua Durannus et uxor ejus Adeleldis atque infantes eorum vendunt ecclesiæ Sanctæ Mariæ Belmontensis alodium suum in villa Siniciaco.
Notum sit omnibus fidelibus, qualiter ego Durannus et uxor mea Adeleldis et infantes nostri vendidimus alodum quoddam Sanctę Marię Belmontensi et monachis Sancti Petri Cluniensis in loco Graverio, in villa Siniciaco, in fine Rofiaco. Accepimus autem per manus domni Lantberti monachi in commutationem precii solidos XI; et est jam dictum alodum vinea, habens in longo perticas XXII et in una fronte perticas V et pedem I, et in alia fronte perticas IIII. Terminatur autem sic: a mane terra Sanctę Marię, a sero terra Hebreorum, et de una fronte via puplica, et de alia fronte terra Hebreorum. Vendidimus atque de nostra dominatione in vestra tradidimus potestate, ad habendum et possidendum sine ulla contradictione. Si quis vero heredum nostrorum hujus venditionis cartulam a nobis factam calumpniare presumpserit, non valeat evendicare quod querit, sed convictus auri unctias IIIIor componat, et carta firma et stabilis permaneat. Actum Beelmonte puplice. S. Durranni, qui hanc cartam fieri firmarique rogavit. S. Adeleldis, uxoris ejus. S. Arnulfi et Giraldi, filiorum eorum. S. Rainelmi. S. Tetardi. S. Basini. S. Dominici. Regnante Rotberto rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung