CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2365     View  [Back]
Charta qua Grimaldus, consentientibus uxore sua Guilburge et filiis suis, dat monasterio Cluniacensi terras in villa Verziaco.
In nomine Domini Dei summi. Noverint cuncti fideles, quod ego Grimaldus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid de mea hereditate, quę sita est in pago Matisconense, in villa Verziaco, in agro Igiacense: hoc est curtilis cum vinea, qui terminatur a mane de ipsa hereditate, a media die terra Bernaldi, a sero terra Rainaldi, a tertio via puplica. In alio loco, in ipsa villa, dono I pratum cum duabus raxis de vinea, quod terminatur a mane rivo volvente, a medio die terra Sancti Vincentii, a sero de ipsa hereditate, a tertio terra Warulfi et Walterii. In alio loco dono IIIIor perticas de campo, in Malexarto vocatur. In Dodaloria dono I campum et quicquid in jam dicta villa habere videor, quesitum et inquirendum, totum ad integrum dono, pro remedio animę meę, ut Deus omnipotens dignetur eam ab omni vinculo peccatorum absolvere. Si quis autem huic meę donationi contrarius esse voluerit, omnibus maledictionibus subjacebit. Ut autem firmum permaneat, manu propria firmo et aliis roborandam trado. S. Grimaldi, qui hanc donationem fecit. S. Guitburgis, uxoris ejus. S. Duranni presbiteri, filii eorum. S. Ildini laici, filii ejus. S. Ebrardi. S. Adalardi. S. Rotgerii. Actum Clunico puplice, regnante Rotberto rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung