CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2367     View  [Back]
Charta qua Constantius presbyter et frater ejus Adalbertus atque mater eorum Engelsenda, uxor alterius Adalberti defuncti, res suas in villa Igiaco monasterio Cluniacensi dant.
Sacrosancto et exorabili loco quem dicatum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli regit et gubernat dunnus Odilo venerabilis abba, nos, in Dei nomine, Constantius presbiter, et mater mea Engelsenda, et frater meus Adalbertus, donationem facimus, sub notitia omnium fidelium, de quadam nostra hereditate; quę sita est in pago Matisconense, in villa Igiaco, in Brachiaco vocatur. Sunt autem IIIes partes unius curtilis, et de his quę ad ipsum pertinent; eo tenore, ut quamdiu vixero teneam et possideam, et post meum discessum ad Sanctum Petrum perveniat. Et in ipsa villa donamus unum aliud curtile in presenti, et terminatur a mane terra Otgerii, a medio die via puplica, a sero terra Rotberti, a cirtio terra Sancti Petri. Facimus autem hanc donationem pro remedio animarum nostrarum et in locum sepulturę, ut Dominus, pro sua pietate, sit nobis propitius, et Sanctus Petrus sit nobis clementissimus advocatus in die tremendi judicii. Preter ista, ego Engelsenda dono, pro remedio animę mariti mei Adalberti, unum campum in Chalio vocatur, ut Dominus, pro sua pietate, misereatur ei; et in tali conditione, ut quamdiu vixero teneam et possideam, et post meum obitum ad Sanctum Petrum perveniat. Et ut hoc firmum permaneat, manibus propriis firmamus, testibusque tradimus roborandam. S. Constantii presbiteri et matris ejus Engelsendę et Adalberti, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Duranni. S. Duranni alii. S. Drogonis. S. Amalberti. Actum Aionna puplice, regnante Rotberto rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung