CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2374     View  [Back]
Charta qua Bernardus, consentiente fratre suo Sigaldo, dat monasterio Cluniacensi omnem partem suam in silvis quæ dicuntur Mons Medius et Comba Otgerii.
In nomine sanctę et individuę Trinitatis. Noverint cuncti fideles sanctę Dei ęcclesię, quod ego Bernardus, in extremo die positus, cum consilio parentum meorum, ob redemptionem animę meę, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et Cluniensi famosissimo cęnobio, cui dunnus Odilo abba preesse videtur, aliquid ex hereditate mea, videlicet omnem partem meam de silva quę vocatur Mons Medius; et in alio loco simili modo omnem partem meam de silva quę Comba Otgerii vocatur; et in alio loco unum curtile quod vocatur Belosa, cum vinea simul tenente, cui Bernardus custos esse videtur. Facio autem juste ac legaliter hanc donationem, absque ullius litis contradictione. Quam si quis calumpniam temptaverit inferre, non assequatur solummodo quod inutiliter appetit, verum etiam, nisi ad emendationem venerit, componat auri libras V. S. Bernardi, qui fecit et ipse firmavit. S. Sigaldi, fratris ejus. S. Narduini. S. Huldrici. S. Aimonis. S. Tetbaldi. Data per manus Geraldi presbiteri, regnante Rotberto rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung