CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2375     View  [Back]
Charta qua Bernardus et uxor ejus Ocenda dant monasterio Cluniacensi mansum in Pedrosio.
Auctor et largitor totius humanę salutis et redemptionis, Dominus noster Jesus Christus, per assumptam carnem nostrę humanitatis protestare dignatus est dicens: «Facite vobis amicos de Mammona iniquitatis, qui vos recipiant in tabernacula ęternę felicitatis.» Quod ego audiens Bernardus et uxor mea Ocenda, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, pro remedio animarum nostrarum, et in locum sepulturę, unum mansum in pago Matisconense, in Pedrosio vocatur, cum omnibus apenditiis suis, pratis, vineis, silvis, campis, mancipiis; ea convenientia ut semper in presenti medietas horum omnium ad Sanctum Petrum perveniat. Aliam vero medietatem teneat uxor mea Ocenda quandiu vixerit; et post ipsius discessum totum ad integrum ad Sanctum Petrum perveniat. Ut autem firmum permaneat et stabile, manu propria firmavi. Si quis autem huic nostrę donationi calumpniator estiterit, abhinc et deinceps, iram Dei sanctorumque apostolorum incurrat. S. Bernardi et uxoris ejus Ocendę, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Widonis. S. Rotdulfi. S. Rotdulfi. S. Rotdulfi. S. Gisleberti. S. Hucberti. S. Stephani. Actum Cluniaco, publice, die dominico, regnante Rotberto rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung