CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2382     View  [Back]
Charta qua Avundus et uxor ejus Dumesia dant monasterio Cluniacensi res suas in villa Oblado.
Notum sit omnibus, quod ego Avundo et uxor mea Dumesia donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, de rebus nostris quę sunt sitę in pago Matisconense, in agro Maciacense, in villa Obblado: hoc est unum curtile, et vineam cum manso; et terminatur a mane terra Wilelmi, a medio die Sanctę Marię, a sero Sancti Vincentii, a cirtio via publica, et faciant monachi supradicti loci quicquid facere voluerint. Qui autem contradicere voluerit, auri unciam I componat; et postea firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Avundi et uxoris ejus Dummasię, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Arlandi. S. Constantii. S. Aletmi. S. Bernardi. S. Beroldi. S. Tetrici. Regnante Rotberto rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung