CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2384     View  [Back]
Charta qua Ozenda et filii ejus Durannus et Pontius dant monasterio Cluniacensi mansum indominicatum et servos in villa Tescia.
Quisquis in hujus ævi consistit peregrinatione, summa vi summoque ingenio studere debet ut ex rebus perituris æterna premia mercentur. Unde noverint cuncti tyrocinio Christi fulgentes, quod ego Ozenda quedam femina et filii mei Durannus et Poncius, reminiscentes enormitatem nostrorum peccaminum, donamus, pro redemptione animarum nostrarum, Sancto Petro et Paulo, aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in agro Cosonace, in villa Tescia: hoc est mansus indominicatus in ipsa villa conjacens, ubi Vuarinus stat, quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videntur, cultum et incultum, quesitum, ad inquirendum, ad integrum et quicquid inibi habemus, in ipsa villa que dare possumus. Donamus etiam et servum jam dictum, nomine Vuarinum, cum uxore sua et filios qui egressi fuerint de eis ab odierno die. Hanc autem donationem facimus pro redemptione animarum nostrarum et pro anima senioris mei, ut pius Dominus nobis in futuro seculo nobis dignetur esse propitius. In tali autem tenore facio hanc donationem, ut faciant monachi Sancti Petri quod voluerint ab hodierno et deinceps. Si quis contra hanc donationem aliquam litem intulerit, omni maledictioni subjaceat, nisi ad emendationem venerit. Cogente etiam judiciaria potestate, auri libras XI componat. Et hec donatio firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Ozendæ et filiorum ejus Pontii et Duranni, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Duranni. S. Hugonis. S. Emme. S. Arnulfi sacerdotis. Data mense februario, regnante Rodberto rege anno I. Ego frater Evrardus scripsi.
(Au dos:) Ozende in Tescia, in pago Matisconense.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung