CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2395     View  [Back]
Charta qua Erdradus dat monasterio Cluniacensi vineam cum manso in villa Riplungio.
Notum sit omnibus, quod ego Erdradus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex reditibus meis que sunt site in pago Lugdunensi, in villa Riplungio: hoc est vineam cum manso; terminat autem a mane terra Vulrici, a medio die et sero terra Sancti Vincentii. Hanc autem donationem fatio in tali tenore, ut quandiu vixero teneam et possideam, et post meum discessum ad supradictum locum perveniat. Actum Cluniaco publicæ. S. Erdradi, qui fieri et firmari rogavit. S. Aylaldi. S. Teze. S. Teudonis. S. Willelmi. S. Beringarii. S. Achardi. S. Gerlanni. Data mense junio, regnante Rodulfo rege anno IIII.
(Au dos:) Erdradi in villa Riplungio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung