CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2398     View  [Back]
Charta qua Heldinus dat monasterio Cluniacensi mansum indominicatum in villa Curciaco.
Sacrosancto et exorabili loco que dicitur Cluniacus, quod est constructum in onore beatorum apostolorum Petri et Pauli, ego, in Dei nomine, Heldinus, cogitans enormitatem meorum scelerum, dono Deo et jam dictis apostolis ejus, aliquid ex rebus meis que sunt site in villa Curciaco, in agro Itgiacense, in pago Matisconensi, hoc est mansum indominicatum quem de Ayroardo conquesivi, quem vocant Blantziacum, quidquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur, quesitum, ad inquirendum, totum ad integrum; et faciant monachi Sancti Petri quod voluerint ab hodierno die et deinceps. Hanc autem donationem facio pro anime mee remedio, ut Dominus me eripiat de cunctis iniquitatibus, faciatque consortem regni sui. Si quis autem aliquam litem intulerit adversus hanc donationem, omni maledictioni sit subditus; et cogente judiciaria potestate auri libras IIII persolvat. Et hec donatio firmum habeat vigorem omni tempore. Actum Cluniaco publice. S. Heldini, qui fieri et firmare rogavit. S. Ayroardi. S. Rodberti clerici. S. Letaldi. S. Bernardi. S. Gotefredi. S. Oddonis. S. Anselmi presbiteri. S. Gislardi. S. Rodberti, filii Ayroardi. Data mense julio, regnante Rodberto rege anno I. Ebrardus levita scripsit, ad vicem cancellarii.
(Au dos:) Carta Eldini in Curciaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung