CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2400     View  [Back]
Charta qua Hugo dat monasterio Cluniacensi, pro anima patris sui Gemonis, quasdam res servumque in villis Montellio et Monte Sereno.
Sacrosancto et exorabili loco Cluniaco, quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, cui preest domnus Odilo abba, ego igitur, in Dei nomine, Hugo dono, pro anima fratris [mei] Gimonis, aliquid ex rebus nostris jam dictis apostolis, que sunt site in pago Matiscensi, in villa Montellio supra Sanctum Pontium: hoc est curtilus et vinea insimul tenente, et una peciola de prato; terminat ipse curtilus et vinea a mane terra Attoardi, a medio die de ipsa hereditate, a sero terra francorum, a certio simili Attoardi. Et dono in pago Augustidunense, in villa Monte Sereno similiter unum curtilum quem de Tetelmo presbitero conquesivimus. Dono ego jam dictus Hugo Sancto Petro has res pro anima fratris mei supradicti simulque dono Sancto Petro quemdam servum, nomine Giraldum, cum uxore et infantibus suis. Faciant autem monachi Sancti Petri de his omnibus que voluerint ab odierno die et in reliquum. Si quis contra hanc donationem aliquam litem intulerit, auri untias II persolvat, et hec donatio firmum optineat vigorem. Actum Cluniaco publice. S. Hugonis, qui fieri firmarique rogavit. S. Attoardi. S. Gausberti. S. Eldeverti. S. Attonis. S. Jarentonis. S. Duranni. S. Bernardi. Data mense octobri, regnante Rodberto rege anno II. Ebrardus levita scripsit.
(Au dos:) Ugo in Montelio. Rotbertus rex, Odilo abbas. Sancti Poncii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung