CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2401     View  [Back]
Charta qua Winebaldus et uxor ejus Teza dant monasterio Cluniacensi res suas in villa Notganno.
Quisquis cupit æternę vitę cupit effici heres, summa vi summoque ingenio studere debet, ut ex rebus perituris æterna premia mercetur, juxta Precursoris enim vocem: «Jam securis ad radicem arboris posita est.» Quapropter noverint tam presentes quam futuri, quod ego Vuinebaldus et uxor mea Teza, reminiscentes enormitatem nostrorum peccaminum, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo aliquid ex rebus nostris quę sunt site in pago Cabillonensi, in villa Notganno, scilicet omnem conquistum quæm conquesivimus, in jam dicta villa, videlicet vineis, campis, pratis, quesitum, ad inquirendum, totum ad integrum. Donamus in tali tenore, ut quandiu vixerimus teneamus; post obitum nostrum ad Sanctum Petrum perveniat, et qui primus ex nobis obierit, medietas ad Sanctum Petrum perveniat. Hanc autem donationem facimus pro remedio animarum nostrarum, ut Dominus de pęnis inferni nos eripiat, et ad vitam ęternam perducat. In vestitura vero ... Actum Cluniaco publicę. S. Vuinebaldi et uxoris ejus Tezę, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Odilonis. S. Tedselmi. S. Radulfi. Data mense novembri, regnante Rodberto rege anno II. Ebrardus scripsit.
(Au dos:) Vuinebaldus in Nodganno.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung