CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2402     View  [Back]
Charta qua Arlebaldus et uxor ejus Rotrudis dant monasterio Cluniacensi curtilum cum mansione et vineis in villis Quinciaco et Pleveis.
Ego Arlebaldus et uxor mea Rotrudis donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi domnus Odilo abba preesse videtur, hoc est curtilum cum mansione et vineis, quod sunt site in pago Lugdunensi, in villa Quinciaco, in loco qui vocatur Givriago; et donamus in alio loco curtilum unum cum terris, et pratum ad ipsum curtilum pertinentem, im {corr: in} pago Matisconense, in villa quod dicitur Pleveis: ut quamdiu vivimus usum et fructum abeamus, omni quoque anno, in vestitura, dimedio modio de vino ad locum supradictum persolvamus; pos nostrum quoque discesum amborum, ad locum Cluniacum perveniat. Si quis vero, quod minime credimus, hanc donacionem calumniare presumserit, non vindicat quod repetit, set coactus malediccione Dei incurrat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulacione subnixa. Actum Sancti Victoris Algiaco publice. S. Arlebaldus et uxor sua Rotrudis, qui firmare rogaverunt. S. Unbertus et uxor sua Emeldis. S. Odonis. S. Richardi. S. Arberti. S. Bladini. Anno V regnante Radulfo rege. Immo scripsit.
(Au dos:) Leotbaldi in Quinciaco. - Carta Sancti Victoris Algiago.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung