CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2405     View  [Back]
Charta qua Ansedeus et uxor ejus Agia dant monasterio Cluniacensi mansum in villa Monticellis.
In nomine Verbi incarnati. Notum sit omnibus fidelibus presentibus et futuris, quod ego Ansedeus et uxor mea Agia, reminiscentes magnitudinem peccatorum nostrorum, et vitam ęternam adipisci cupientes, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest domnus Odilo abba, aliquid de rebus nostrę hereditatis quę sunt sitę in pago Matiscensi, in villa Monticellis, scilicet mansum unum quem conquisivit Wichardus et uxor ejus Emma de Rotrude: qui terminatur via publica, a medio die terra Sancti Petri, a sero terra Sancti Martini, a cirtio terra nostra; et quicquid ad ipsum mansum aspicere videtur: hoc est campis, vineis, pratis, et quicquid, ut jam dictum est, conquisivit Wichardus de jam dicta Rotrude, omnia scilicet ad ipsum mansum pertinentia, ut faciant jam dicti fratres Clunienses de his rebus quod eis placuerit, eo tamen tenore ut hunc mansum teneant indominicatum, nec eum alicui dent in beneficio. Et hanc donationem facimus pro remedio animarum nostrarum, et Wichardi, et uxoris ejus Emmę, omniumque parentum nostrorum, ut eis Dominus misereatur. Si quis autem hanc donationem scindere aut calumpniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum incurrat; insuper cogente potestate, auri libram unam persolvat, et inantea ista donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in Cassellas villa publice. S. Ansedei et uxoris ejus, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Wichardi. S. Anselmi. S. Richardi. S. Gibaldi. S. Anschini. S. Arlei. S. Ingilelmi. S. Sofredi. S. Duranni. S. Ervei. S. trium Bernardorum. S. Letaldi. S. Huberti. Warnerius scripsit anno II Rotberti regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung