CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2406     View  [Back]
Notitia werpitionis a Maiolo clerico, nomine Pulverello, monachis Cluniacensibus factæ malarum consuetudinum quas requirebat in obedientia de Lordono.
Notum fiat fidelibus cunctis, tam presentibus quam futuris, quod Rainaldus monachus et ceteri monachi Cluniacenses venerunt Matisconum, ante presentiam domni Willelmi comitis et fidelium ejus, et proclamaverunt se de Maiolo clerico, cognomento Pulverello, de quibusdam injustis exactionibus quas requirebat in obedientia de Lurdono. Quod diligenti exactione perquirens comes, cum suis fidelibus, invenit totum contra justiciam esse, et tam potestate quam blanda suasione, fecerunt ei vuerpitionem facere de omnibus injustis querelis quas requirebat in Lordono et Blanosco et in omnibus appenditiis eorum. Fecit autem hanc guerpitionem, ut si ipse aut aliquis heredum ejus jam amplius illam calumpniare vel repetere temptavisset, sub anathematis excommunicatione iram Dei incurreret omniumque sanctorum ejus, et ista guerpitio firma permaneret. Firmaverunt autem hanc cartam, ipso rogante, comes Willelmus et filius ejus comes Wido, episcopus etiam Ledbaldus et Maiolus prepositus, et milites: Odulricus, Milo, Adraldus, Oddo, legis doctor.
(Au dos:) Vuerpicio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung