CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2408     View  [Back]
Charta qua Teotardus clericus reddit monasterio Cluniacensi terram, nomine Oiadellis, quam pater et mater ejus dederant monachis.
Dum temporalium beneficiorum presenti alacritate, quamvis ad modicum perdurante, nobis tamen ab universorum conditore largita perfruimur, cum a quo tanta bona in h[u]jus vitæ prosperitate percepimus, ac insuper pluriora et inestimabilia in futuro inenarrabilis gloriæ seculo nos percepturos esse certissime credimus, instantissime conlaudare et ut benignis ei justitiæ et caritatis operibus valeamus placere, quamdiu in hac vita subsistimus studiosissime providere debemus; hujus ergo fragilis temporis velud umbra pretereuntis memores esse, extremumque omnis humane carnis finem ante oculos cordis nos cotidie convenit revocare, ut cum ultimus vite sicut fur in nocte supervenerit dies, nos coram oculis tremendi judicis bonis virtutum actibus repperiat insistentes. Quapropter noverint cuncti fideles, tam presentes quam futuri, quoniam ego, in Dei nomine, Teotardus clericus Deum omnium conditorem mihi propitium fore desiderans, pro perpetratis delictis pluribus, reddo Deo et Cluniensi cenobio, quod est constructum in honore beatæ Mariæ, semper virginis, et beatorum apostolorum Petri et Pauli, cui preest domnus Odilo venerabilis abbas, omnem terram ad locum Oiadellis pertinentem, et insuper omnem reliquam terram quam pater meus et mater mea, vivente beate memoriæ domno Maiolo, supradicto loco per descriptionem et cartam concesserunt, illam videlicet terram quam ego usque nunc injuste retinui; indulgentiam postulans a Deo et a supradictis sanctis, ut dignentur dimittere noxam quam retinendo terras illorum commiseram: hac scilicet ratione, ut ab hodierna die et deinceps totum et ad integrum teneant et possideant, et quidquid facere voluerint sine ullo contradicente faciant. Rogo etiam ut habitationes monachorum secundum possibilitatem loci ibi constituantur. Dono etiam jam dicto loco ecclesias de Enciaco duas ad curtem Oiadellis pertinentes. Dono etiam insuper et concedo Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et Cluniensi cœnobio curtem de Lanat cum duabus ecclesiis, et quantum ad ipsam curtem aspicere videtur: scilicet villis, mansis, vineis, silvis, pratis, campis, aquis aquarumque decursibus, et quantum ibi pater meus et mater mea visi sunt abere vel possidere, totum et ad integrum, dono Deo et jam sepedicto monasterio pro remedio anime meæ, et pro remedio animarum patris mei et matris meæ, Stephani videlicet et Ermengardis, et omnium parentum nostrorum, tam vivorum quam defunctorum, et eorum omnium qui adjutorium prestare voluerint, ut ista nostra donatio omni tempore firma et stabilis permaneat. Illi vero qui adjutores hujus donationis extiterint, omnem benedictionem a Domino Deo omnium sanctorum intercessione accipiant; et illi qui aliquam contrarietatem contra hanc istam donationem inferre voluerint, iram omnipotentis Dei incurrant, sancteque Dei genitricis Marie, et omnium sanctorum Dei, et cum diabolo et sociis ejus in infernum demergantur. Signum Teotardi clerici, qui fieri et firmare rogavit. Signum Asterii. Signum Dalmacii. Sign. Albuini clerici. Data per manum Widoni sacerdotis, mense septembri, regnante Rotberto Francorum rege.
(Au dos:) Carta quam fecit Teotardus clericus, de potestate Oiadellis et de potestate Lanat.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung