CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2409     View  [Back]
Charta qua Teodericus, pater Rainardi, dat monasterio Cluniacensi vineam in villa Montellio.
Notum sit omnibus, quod ego Teodericus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et loco qui dicitur Cluniacus, aliquid ex rebus meis quę sunt sitę in pago Maticensi, in villa Montellio, hoc est vineam unam quę mihi ex hereditate patris mei advenit, et habet in longum perticas XXVIIII et in una fronte perticas V et tres pedes, et in alia fronte perticas III. Dono ego, jam dictus Teodericus, has res Sancto Petro in tali tenore, ut quamdiu ego et filius meus Rainardus vixerimus teneamus; post nostrum obitum, ad Sanctum Petrum perveniat. In vestitura vero donamus omni anno sex sextarios de vino; et hęc donatio firma sit omni tempore. Actum Montellio villa publice. S. Teoderici, qui fieri et firmare rogavit. S. Rainardi, Utbaldi, Girberti, Giraldi, Eldradi, Servati. Data mense septembri, regnante Rotberto. Ebrardus levita scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung