CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2410     View  [Back]
Charta qua Girbertus et uxor ejus Aregia dant monasterio Cluniacensi omnes res suas in villa Conflanz.
Noverint cuncti fideles, quod ego Girbertus et uxor mea Aregia donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et loco Cluniaco, quasdam res nostras in pago Maticensi, in villa Conflanz, hoc est omnem meam hereditatem quam habeo in jam dicta villa, quę dare possumus vel tenere: hoc sunt campi, vineę, prata, quesitum, ad inquirendum, totum ad in[te]grum; faciantque monachi Sancti Petri de his rebus que voluerint ab hodierno et deinceps. Est autem ipsa hereditas in agro Evriaco. Si quis hanc donationem [calumpniare] voluerit, auri uncias III persolvat. Actum Cluniaco publice. S. Girberti et Aregię, uxoris ejus, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Duranni, Ranulfi, Aalarici, Sicbaldi, Tedaldi. Data mense augusto, regnante Rodberto rege. Eberhardus levita scribsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung