CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2411     View  [Back]
Charta qua Godoardus, etc., vendunt Johanni sacerdoti vineam cum vircaria in villa Curte Francione.
Domino fratribus Johanni sacerdote. Nos quidem venditores Godardus atque Arlerius et uxor mea Heldesendis, Tetbaldus et uxor mea Otbergia adque Constancius, vendimus tibi vinea cum vercaria simul tenente, hoc sunt rascias duas: est sita in pago Lugdunense, in agro Cosconiacense, in villa qui dicitur Curte Francione; terminatur a mane via publica, a medio die at ipso Johanni sacerdote, a siro Haginano adque Arbaldo, a cercio Constancio. Infra os terminios, tibi vendimus et ahccepimus {corr: accepimus} de te precium, sicut inter nos convenit, valente solidos quinque; in pro ipsa precia facias tu quid volueris liberam habeas potestatem. Si quis istam vendicionem calunniare voluerit, tantum et alium tantum componat; et postea firma permanead, constibulacione subnixa. S. Godoardus et Arloenus et uxore sua Heldesendis, et Tetbaldus et uxore sua Otbergia, et Constancius, qui fierunt et firmare rogaverunt; Constancius, Rotberto, Arnulfo, Giraldus. Data per manu Haigioni sacerdoti, in die dominico, IIII kalendas decembris, regnante Raulfo rege.
(Au dos:) Carta Tetbaldi in villa Curte Francio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung