CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2421     View  [Back]
Charta qua Raimbodus vendit Engelborgæ et filiæ ejus Alexandræ medietatem vineæ et campi in villa Seia.
Domino fratribus Engelborga et filia sua Allaxandra. Ego igitur Rainbodus, pro amore et bone voluntate qui contra te abeo, proterea vendo vobis aliquid de res nostras, qui sunt sitas in pago Matisconense, in agro Laliacense, in villa Seia voca, oc est una vinea et uno campo, qui terminat a mano Engelborga, a medio Engelborga, a sero Martino, a cercio Aalbertus. Infra isto terminio, la una medietate tibi vendo; et acipio precium valentem solidos V et otos denarios. Et faciatis in omnibus quiqui facere volueris, et de alias res qui me adveniunt, oc sunt curtiferis, vineis, campis, pratis, silvis, pomis, totum a integrum tibi dono; et faciatis in omnibus quiqui facere volueris, sine nullum contradicentem. Si quis vero qui contradisseris, auri uncias III componat; et inantea firma stabili permanead, contibulacione sumnisa. Autum Matisconense pulice. S. Rainbodus, qui fierit et firmare rogavit. S. Martino. S. et alio Martino. S. Durando. S. Bernardus. S. et alio Bernardus clericus. S. Alemanus. S. Jospertus. S. Gotefredus. Data per manu Aalbertus presbiter, crisi, et datavit in mense apliis, annos renante Robertus rege.
(Au dos:) Venditio Raiboldi in Seia.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung