CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2426     View  [Back]
Charta qua Gontaldus vendit monasterio Cluniacensi res suas in villa Pradilis.
Omnibus sub norma catholice fideliter Christo militantibus, tam presentibus quam futuris notum esse volumus, quod ego Gontaldus transfundo aliquid de mea hereditate, jure venditionis, de mea potestate in potestate Sancti Petri. Et est sita in pago Matisconense, in fine Cardoniacense, in villa Pradilis. Est autem vinea que habet in longum perticas XXV et sex pedes, et in transversum perticas quinque; terminat autem a mane et a sero terra Sancti Petri, a medio die et a cercio de ipsa hereditate. Et faciant ab hodierno die et deinceps quicquid facere voluerint. S. Gontaldi, qui hanc cartam fieri precepit. S. Ardinchi. S. Richardi. S. Sigeberti. S. Arberti. S. Girardi. S. Bernardi. S. Vualterii. Actum Pradilis publice, in mense marcio, die lunis, regnante Rodberto rege. S. Silvestri. S. Tetbaldi.
(Au dos:) Carta Gontaldi, in villa Pradilis, pago Matisconense.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung