CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2435     View  [Back]
Charta qua Arnulfus et uxor ejus Rotlendis dant monasterio Cluniacensi res suas in villa Senosana.
Notum sit omnibus tyronibus Christi, quod Arnulfus et uxor mea Rotlendis, pro animabus nostris, ad locum Cluniensem, qui est in honore apostolorum Petri et Pauli, donamus de rebus nostris quę sitę sunt in pago Matisconensi, in agro Viriacense, in villa Senosane, hoc est curtilum et vineam et campum qui insimul tenentur, atque terminantur a mane medioque die et a sero via publica, a circio terra Sancti Petri, quicquid habetur in ipsa terminatione. Et donamus pratum unum, qui in Ludunense, a Bosco vocatur, et terminatur a mane silva, a medio die terra Sancti Petri, a sero similiter Sancti Petri et Sancti Vincentii, a circio filiis Orielt: omne quod in hac terminatione est donamus pro animabus nostris vel animabus parentum nostrorum; ita ut dum ego vivo usum habeam, et post meum discessum monachi Sancti Petri recipiant, et pratum in vestitura teneant pro uxoris meę Rotlindę sepultura. At si ullus de heredibus nostris istud calumniari voluerit, auri uncias duas componat, et hęc donatio firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Senosane. S. Arnulfi et uxoris ejus Rotlendis, qui donationem fieri et firmare rogaverunt. S. Aalgardis, Gauseranni, Anselardi, Aymonis, Constantini. Data per manum Aymonis presbiteri, qui scripsit die crastina mensis februarii, regnante Rotberto.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung