CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2437     View  [Back]
Charta permutationis terrarum in villis Rufiaco et Veteri Caneva inter Aymonem monachosque Cluniacenses ex una parte et Andream ex altera.
Scamium quod fecit Aymo monachus cum Andrea de alodio suo, quod conquisivit de Leotaldo et Leutprando. In villa Rufiaco, quod in Longus Campus vocatur, donavit campum unum qui habet in longum perticas quinquaginta, in lato tres perticas et tres pedes. Donant vero monachi jam dicto Andrea campum unum in Veteri Canava, in Alado, ut quamdiu vixerit teneat et plantet; post discessum vero suum ad Sanctum Petrum perveniat. Habet autem in longum perticas XI et dimidiam, in lato perticas XIII. S. Andreę, Ramnulfi, Aremberti, Martini, Fredeberti, Arlei, Vulardi, Raimbaldi. Data mense januario, regnante Rotberto.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung