CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2443     View  [Back]
Charta commutationis vinearum in villa Castello inter monachos Cluniacenses et Bernardum.
Ego igitur, in Dei nomine, Bernardus scamio cum monachis Sancti Petri Cluniens[is] cenobii, quibus videtur preesse domnus Odilo abbas, ex hereditate mea, unum arpentum vineę, in villa quę dicitur Castello, in vicaria Matisconensi, in loco videlicet Virdegarium, de arboribus pomiferis; et per circuitum in tribus partibus terminatur terra ipsorum seniorum, de IIIIa vero parte terra Eldradi presbiteri. Et hoc scamium quod ab eis accepi, similiter unum arpentum de vinea in ipsa villa, in loco clausurę qui vocatur Trembleia, cum fonte que in ea est: et de uno latere via puplica, de alio [terra] mea, qui istam cartam facio, et de alio terra Aremberti; et ab hodierno die faciant quicquid voluerint, hoc annuo mente libera. Quod si, me jubente, aut post meum discessum, aliquis surrexerit hęc contradicens, sciat se graviter a Deo dampnandum, et insuper auri libram componat. S. Bernardi, qui hanc cartam fieri et firmare rogavit. S. Drogonis. S. Drogonis. S. Bernardi. S. Rannaldi. S. Heldini. S. Tetelmi presbiteri. Data in mense julio, regnante Rotberto rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung