CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2447     View  [Back]
Charta qua Rotrudis dat monasterio Cluniacensi et Sancto Johanni Chavariensi campum in villa Curteabane.
Omnibus in gremio sanctę Dei ęcclesię pie viventibus notum esse cupio, qualiter ego Rotrudis dono Domino Deo et Sancto Petro Cluniensis cenobii, cui domnus abba Odilo preesse videtur, Sanctoque Johanni precursori Domini Chavariensi, alodum juris mei, scilicet campum unum situm in villa quę dicitur Curteabane; et est modiada de terra arabia, et terminatur a mane de ipsa hereditate, a medio die terra Achardi, a sero francorum, a cirtio de ipsa hereditate. Infra istos terminos, omnia ad jam dictum locum Sancti Johannis perveniant. Si quis autem huic nostrę donationi contrarius esse voluerit, non valeat adimplere quod repetit, sed cui litem intulerit auri uncias componat X. Et ut firma et stabilis permaneat, manu propria firmo meisque parentibus roborandam trado. S. Rotrudis, qui fieri et firmare rogavit. S. Atscilini. S. Evrardi. S. Petri. S. Achardi presbiteri. S. Wicardi. Data per manus Johannis sacerdotis, feria IIIIa, III nonas februarii, regnante Raulfo rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung