CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2450     View  [Back]
Charta qua Bona et filius ejus Doono dant monasterio Cluniacensi curtilum in villa Molinis et jus quod habent in bosco nomine Molesia.
Sacrosanctę Dei ecclesię Cluniensi, in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dicate, ego Bona et filius meus Doono, pro animabus nostris donamus de rebus nostris ad supradictum locum, quę sunt sitę in pago Matisconense, in agro Griviliacense, in villa Molinis, videlicet unum curtile, terminatum a mane terra Alonis, a meridie Bezobuntia, a sero terra Sanctę Marie, a cirtio via publica. Et donamus quantum nos habemus in ipsa villa, in curtiferis, cum edificiis, vineis, pratis, campis, silvis, totum ad integrum, quesitum, at inquirendum. Et donamus similiter rationem quam in bosco habemus, nomine Molesia; et faciant post hunc diem supradicti loci rectores quicquid facere voluerint in omnibus, nemine contradicente. Qui autem contradixerit, auri uncias XII componat, et postea firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Bonę et filii ejus Dodonis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Dadonis. S. Evrardi. S. Waldini. S. Folherii. S. Walterii. Data per manus Richardi presbiteri, die veneris, mense aprilis, regnante Rotberto rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung