CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2453     View  [Back]
Charta qua Radulfus monasterium Bevacense supra ripam lacus Everdunensis fundat, dotat, idque cœnobio Cluniacensi tradit.
Cunctorum potentissimo conditori digne servire cupientibus, ejusque promissionis hereditatem adhipisci desiderantibus, omnibus christicolis, ab eodem summo conditore formatis et reformatis, talis assidua et cotidiana debet esse intentio et cura, quatenus ipsi, a quo sibi humanam et rationalem conlatam esse noverunt substantiam, subdi benigno animo, et obœdire studeant summo studio, atque eis multum est exoptabile, non solum ut bonorum operum exsecutione ipsius evadere possint terribilem iram, sed etiam summa sollicitudine procurandum, ut, pro caritatis et justicię operibus, ejusdem piissimi creatoris exoptatissimam mereantur consequi gratiam, ejusque cohabitationis cum supernorum civium collegio digni efficiantur jocundissimam assequi læticiam. Ego igitur, in Dei nomine, Radulfus, audiens cotidie per sacrarum scripturarum auctoritatem, male agentibus minari pęnas, et juste operantibus promitti sydereas mansiones, desiderans aliquod invenire confugium, ubi possim declinare insidias meorum peccaminum, nullum tam salubre potui repperire consilium, quam si ædificarem juxta possibilitatem meam, aliquod monasterium, monasticę religioni aptum, ubi cotidie Deo et sanctis ejus congruum exhiberetur servicium. Ad hoc tamen agendum et perficiendum, ad Paterniacense monasterium venerabilis Odilonis abbatis cœnobii Cluniensis fratrumque ibi degentium ivi expetiturus auxilium. Quorum consilio confortatus, anno ab incarnatione Domini DCCCCXCVIII, quinto videlicet anno regni Radulfi regis nobilissimi, convocavi domnum Aindricum, Lausonensis ecclesię presulem, ad dedicandum ipsum monasterium; qui, ut est bonus et nobilis, benigne et nobiliter nostrum desiderium adimplevit. Est autem ipsud monasterium supra ripam laci Everdunensis situm, in episcopatu videlicet sanctę eclesię Lausonensis, in comitatu Vualdensi, in honore sancti Petri apostoli dicatum. Hoc autem monasterium dono Deo et Sancto Petro. Concedo etiam ipsi monasterio has terras: mansum Chuneberti cum omnibus suis appendiciis, situm in villa Bevacensi, mansum Giraldi, cum omnibus suis appendiciis, mansum Airoldi cum omnibus suis appendiciis, mansum Dominici cum omnibus suis appendiciis, mansum Adalberti cum suis appendiciis, mansum Custabuli cum suis appendiciis, mansum Elini cum suis appendiciis, mansum Petri cum suis appendiciis, mansum Odulbaldi cum suis appendiciis, mansum Martini cum suis appendiciis. Dono etiam et concedo ipsi monasterio omnia quę habeo et possideo a termino viæ publicę que est juxta ipsum monasterium usque in Currivum et ab ipso rivo usque in lacum, et a termino montis sese frangentis usque in Currivum, vineam quoque, quę est subtus ecclesiam, omnem quoque terram quę ego ex hereditate parentum meorum teneo vel possideo in loco qui dicitur ad Ochas. In villa quoque quę dicitur Broch, dono ipsi monasterio, a termino casalium usque ad montem de Nigra Aqua, omnem terram quam ibi video habere vel possidere, eclesiam quoque in honore sancti Martini, et villam, quę dicitur ad Domnum Martinum, dono jam dicto monasterio cum omnibus suis appendiciis. Dono etiam supradicto monasterio servos et ancillas his nominibus: Giraldum et Ingeltrudim, uxorem ejus, cum infantibus eorum, Constantinum et Errandum cum infantibus suis, Guandalenum et uxorem ejus cum infantibus suis, Sophorinum et uxorem ejus cum infantibus suis, Custabulum et uxorem ejus Richeldim cum infantibus suis, Airoldum et uxorem ejus cum infantibus suis, Adalbertum et matrem ejus, Aiulfum et Rainulfum et matrem eorum, Bericonem, et Gausmarum, Oulbaldum, Petrum, item Oulbaldum et Constantinum, Bercheldim, Ansuinum, feminam Dominici Ermengardim, Gisbertum, feminam Boni Filii Ermentrudim, Belviram, Allonem et fratrem ejus Teudinum, Dominicum, Odulricum, Ermentrudim, Aldoenum, Mainbaldum et Domnolenum et sororem eorum, Leudmannum, Landulfum, Baruzonem, Aldevaldum, Altrannum, Martinum, omnes cum uxoribus et infantibus, ancillas quoque cum omnibus infantibus suis. Trado quoque ipsum monasterium in ordinatione et potestate domni Odilonis abbatis cœnobii Cluniensis et successorum ejus, ut ipsi jam dictum monasterium teneant secundum regularem ordinem et possideant, et habitationes monachorum, secundum possibilitatem, ibi constituant et habitatores ipsius loci per annos singulos Sanctę Romanę eclesię ad urnam beati Petri in censum persolvant duos solidos; ea scilicet ratione, ut si aliquis homo aut ulla opposita persona, hanc nostram donationem infringere aut evacuare voluerit, ab apostolica auctoritate anathematis vinculo innodetur, usquedum per satisfactionem ipsa ejus presumptio expurgetur. Supradictum vero monasterium cum omnibus que ad eundem locum concessimus, ita ut supra ordinavimus, dono Deo et Sancto Petro pro remedio animę meę, et pro remedio animarum patris et matris meę, conjugis et filiorum meorum, et omnium parentum nostrorum defunctorum, presentium et futurorum, pro remedio etiam animarum seniorum meorum regum, videlicet: Conradi jam cum Christo regnantis, filiique ejus Radulfi, regni nunc sceptra tenentis, eorumque jugalium, pro remedio etiam domni Aindrici pontificis, ejusdem loci consecratoris, et pro salute omnium illorum qui adjutores extiterint. Ut hæc nostra donatio firma et stabilis permaneat, volo autem ut unus ex heredibus meis, ille videlicet quem ego elegerim ad hoc opus, sit post decessum meum hujus loci advocatus, ipsumque locum gubernet et regat secundum voluntatem domni Odilonis abbatis successorumque ejus, et monachorum ibi habitantium. Volo etiam, ut semper de mea progenie, per succedentia tempora, sit ipsius loci advocatus, talis videlicet, qui sciat et possit secundum voluntatem Dei, advocationem ipsius loci ordinare ad honorem abbatis et monachorum. Si vero, quod futurum esse non arbitror, extiterit aliquis, aut ego, aut ullus ex heredibus meis et liberis, aut ulla opposita persona, aut ullus homo, qui hanc nostram donationem contradicere velit, primitus omnipotentis Dei terribilem iram incurrat sanctęque Mariæ et sanctorum apostolorum Petri et Pauli omnique maledictioni veteris et novi Testamenti subjaceat, et insuper coactus CCC auri libras ei cui calumniam intulerit persolvat. Qui autem hanc nostram donationem confirmare voluerint, omnibus benedictionibus Domini repleantur et cum angelorum consortibus ad æterna gaudia perducantur. Signum Radulfi, qui hanc donationem fieri et firmare rogavit. Signum Adalberti comitis. Signum Teudini. Signum Beroardi. Signum Johannis. Signum Beroardi. Data X kalendas marcii, regnante Radulfo rege anno quinto. Gausfredus monachus et levita scripsit et subscripsit.
(Au dos:) In episcopatu Lausonensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung