CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2454     View  [Back]
Charta qua Gislardus et frater atque filius ejus dant monasterio Cluniacensi quidquid habebant in villa Biziono.
Ego, in Dei nomine, Gislardus, et Durannus frater [ejus], et Aalbertus filius, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et loco Cluniaco, aliquid ex rebus nostris quę sunt sitę in pago Maticensi, in villa Biziono: hoc est omnem terram quam ibi habebamus, quesitum ad inquirendum, totum ad integrum, cum vineis, pratis, campis; et faciant monachi Sancti Petri ab hodierno et deinceps quod facere voluerint in omnibus. S. Gislardi, et Duranni, et Aalberti, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Berolti. S. Adaldranni. S. Richardi. S. Simphoriani. Data mense februario, regnante Rotberto rege anno II.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung