CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2455     View  [Back]
Charta qua Stephanus mansum et servos in villa Marfontanas pro remedio animarum Warulfi et Blismodis, monachis Cluniacensibus dat.
Sacrosanctę Dei ęcclesię quę est in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, ego igitur Stephanus dono, pro remedio animarum Vuaralfi et Blismodis, aliquid ex rebus ipsorum Sancto Petro, quę sunt site in pago Maticensi, in villa Marfontanas, hoc est unum mansum indominicatum, ubi Constantinus stat, et quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur, quesitum ad integrum, totum adinquisitum, hoc sunt vineis, pratis, campis. Dono etiam supradictum servum Constantium, cum uxore et infantibus suis, et faciant monachi Sancti Petri quod voluerint ab hodierno et deinceps. Actum Aionna villa publice. S. Stephani, qui fieri et firmare rogavit. S. Raunaldi. S. Lanberti. S. Maunerii. S. item Lanberti. S. Beliardis. S. Fredeberti. S. Rannaldi. Data mense februario, regnante Rodberto rege anno II. Ebrardus levita scribsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung