CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2464     View  [Back]
Charta qua Stephanus dat monasterio Cluniacensi curtilum indominicatum cum servis in villa Aziaco, propter servum cujus pedem amputaverat.
Omnis homo quandiu in salo pręsentis vitę agonizat, summa vi, summoque ingenio studere debet, ut ex reditibus quas jurę hereditario possidere videtur æterna premia mercetur. Igitur notum sit omnibus, tam presentibus quam futuris, quod ego Stephanus, reminiscens pondus meorum peccaminum, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et loco qui dicitur Cluniacus, cui preest domnus Odilo abba, aliquid ex rebus meis quę sunt site in pago Maticensi, in villa Aziaco: hoc est curtilum indominicatum, ubi Tedgerius stat; terminat a mane via publica, a medio die de ipsa hereditate, a sero via publica, a certio terra Sancti Petri. Infra isto terminio, sicut insertum est, ita dono Deo pro remedio animę meæ, et pro emendatione pro quodam servo cujus pedem amputavi. Dono etiam quendam servum, nomine Boninum; fatiantque monachi Sancti Petri quod voluerint ab hodierno et deinceps de omnibus. Si quis contra hanc donationem aliquam litem intulerit, auri untias XXX persolvat. Actum Cluniaco publicę. S. Stephani, qui fieri firmarique rogavit. S. Aldrici clerici. S. Stephani. S. Heldini. S. Bernaldi. S. Lanberti. S. Duranni. S. Gundulfi. S. Oddoni. Data mense septembri, regnante Rodberto rege anno II. Ebrardus levita scripsit.
(Au dos:) Stephanus, [in villa] Aziaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung