CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2465     View  [Back]
Præceptum Rodulfi regis, quo confirmat donationes factas monasterio Cluniacensi, videlicet villarum quas vocant Tusciacum, Ambariacum, Saviniacum, etc. in comitatibus Lugdunensi, Forensi et Viennensi.
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Rudolfus, divina favente clementia, regni tenens gubernacula potenter. Quoniam præclarius et laudabilius, jucundiusque nichil esse omnino nostro comprobatur judicio, quam si regnum nostrum tali sub regimine disponatur, ut in his quæ justa sunt et honesta, una majorum concordia [sit] et minorum; unde certius innotescere volumus omnibus sanctæ ecclesiæ filiis, œvi præsentis hominibus et futuri temporis fidelibus, qualiter Odelonis, Cluniensis monasterii abbatis religiosissimi, fratrumque inibi jugiter in Dei sanctorumque Petri et Pauli apostolorum servitio desudantium, petitionibus animo sat libero libentique consentientes, scripta et dationes regum temporis antiquitate nos præcedentium, quantum nostro juri regnoque ubivis partium attinere videtur, renovare, perpetualiterque firmare curavimus. Quod uti talibus et tantis et tam præclaris personis vota assentionis exibere decet, regiæ dignitatis agere non piguit auctoritatem. Concedimus enim loco præfato omnibus virtutum monilibus decenter adornato, villas his nominibus assignatas, Lugdunensique in comitatu sitas: Tusciacum scilicet, et Ambariacum, cum Saviniaco et Boliniaco, cum hæreditate a Vuidone, archiepiscopo, eisdem donata, villaque Cavariaco cum superposita Sancti Johannis ecclesia villaque Romana cum ecclesia superposita; Forensi quoque in comitatu: Sancti Victoris basilicam, Artedunum villas et Polliacum, cum super constructis sibi æcclesiis; in Viennensi autem comitatu, Taberniacum, Causellam, Brachostum, Medonem, Insulam inter binas has aquas Bulbarum et Carussium, cum ecclesiis eis super instructis, capellam quoque de Chandiaco, cum hæreditate Ratburni, quantum ejus concessu ad præfatum locum pervenit, seu quicquid in Girziaco jure prænominatorum participat fratrum. Hæc igitur omnia, tam in capellis quam casis, casalibus, terris, vineis, campis, pratis, pascuis, silvis, salictis, sationibus, aquis aquarumque decursibus, molendinis, piscariis, montibus, vallibus, alpibus, planiciebus, servis ancillisque nec minus, et omnibus quæ dici nominari possunt, aut excogitari ad prædictos locos pertinentibus, præsentialiter habitis et in futuro adquirendis, sint in jure coenobii ejusdem et abbatis nunc temporis ibidem presidentis ejusque successorum, ad communem utilitatem fratrum ibi pro tempore Deo servientium, jure quieto ac absque alicujus contradictione seu inpugnatione. Quam nostram donationem si quis infringere seu violare voluerit, infernales sentiat pœnas, centum auri purissimi libras cameræ nostræ persoluturus. Quod ut verius a nobis factum credatur et nunquam a posteris nostris infringatur, manus propriæ scriptis roboravimus, et sigillo nostro jussimus insigniri. Signum (Monogramme) domini Rodulfi regis nobilissimi. Ego Padolfus cancellarius, ad vicem Burchardi, archiepiscopi et archicancellarii, recognovi. Actum in Paterniaco, anno incarnationis Dominice DCCCC XC VIII, regni vero Rodulfi regis quinto, feliciter. Amen.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung