CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2470     View  [Back]
Charta qua Milo dat monasterio Cluniacensi quasdam res in villa quæ dicitur Montilicus.
Divina pietate legumque actoritate sancitum est, ut de terrenis rebus celestia adquirere debeamus. Quapropter ego quidem Mylo, in pro remedium anime genitorum meorum Arengaudum, Anastasia, Ayroardi, [fratris mei], dono Domino Deo sanctisque suis apostolis Petro et Paulo, adque Sancto Jhoanne, ad locum qui dicitur Cluniaco, hubi domnus Hoydelus abbas preesse videtur. Sunt res ipsas in pago Lucdunense, in agro Casnense, in villa qui dicitur Montilicus: hoc sunt curtiferi [cum] campis, pratis, silvis, pacuis, omnia in omnibus ad jam dictum locum dono, nisi tantum tali interposito pacto quamdiu Dei miseraciones vitales habuero aures teneam et possideam, post meum quoque discessum ad jam dictum locum perveniant; nisi tantum cum reservo unum curtilum, qui terminat a mane rivolum adque fonte, (et pradum reservo ad ipsa fonte), a medium die, a sero, a cercio terra Hachardi. Infra hos terminios, ipsum reservo, et campum quem vocant Ardenisco et tres peciolas de aliis terras: istas res denominatas reservo; alias res quicquid in ipsa villa mihi advenit vel advenire debent, omnia in omnibus ad predictum locum ego quidem Milo dono, sicut supra insertum est, et faciant Deo devoti quid voluerint. Si ego, au ulla emissa persona venerit, qui hanc donationem calomniare voluerit, auri uncias coactus componat X. Et ut hec mea donacio firma permaneat, manu mea propria, ceterisque parentibus meis et amicis firmare postulavi. S. Durannus, Yvo, Adlardus, Adalberdus, Adso, Rotlannus, Adsilinus, Wichardus, alius Durannus. Data per manu Johanni sacerdoti, ad vices cancellarii, in die lunis, VI nonas maii, regnante Raulfo rege.
(Au dos:) Carta Mylonis in villa Montilicus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung