CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2472     View  [Back]
Charta qua Bernardus et uxor ejus Amaltrudis dant monasterio Graciago res suas in villa Vorocio, in pago Vellaico.
Sacrosancta Dei æcclesia que est edificata in honore sancti Petri apostoli in loco qui dicitur Graciago, ubi Johannes sacerdus {corr: sacerdos} preesse videtur; ob oc igitur enim, in Dei nomen, Bernardus et uxor sua Amaltrudi, pro amore Dei omnipotentis, Patris et Filii et Spiritus sancti, et pro redemcione animas nostras, et pro anima patrem meum Ariberno et matre mea Raginguis et pro cunctum parentorum meorum, dono ad ipsa casa Dei vel ad ipso sacerdote qui ibidem cotidie servit, aliquit de res meas qui ex hereditate ipsas res michi legibus obvenerunt. Sunt autem ipsas res in pago Vellaico, in aice et vicaria Bassense, in villa que dicitur Vorocio: in ipsa villa dono de uno maso la tercia parte cum mansiones et orto, campis, pratis, silvis, cum ipsis aicis. Dum vivit teneat; post suum discessum ad ipsa casa Dei remaneat pro sepultura et pro redemcione animas nostras: quantum ad ipsas res aspicit vel aspicere videtur, totum et ad integrum dono ad ipsa casa Dei vel ad ipso sacerdote qui ibidem adservit. Et ego Bernardus dono in vestitura Sancti Petri de Graciago de anno in anno uno sesterio de annona. De repeticione vero sane. Et si ullus homo, qui contra res istas ire aut agere vel inquietare presumpserit, non eis liceat vindicare quod repetit, sed in primis ira Dei judicii et omnibus sanctis suis incurrat et cum Dathan et Abiron et cum Juda traditore Domini participationem habeat, in infernum vivus sit demersus et ad memoriam non perveniat ante Dominum; et postea carta ista firma stabilis permaneat, cum stibulacione subnixa. Facta carta ista feria VII, VI nonas julii, regnante Roberto rege. Signum Bernardo, qui carta ista fieri et firmare jussit vel rogavit manu sua firma. Signum Girberno. Signum Chaferio. Signum Johanno sacerdote. Signum Duranno; isti sunt firmatores. Nizecius scripsit.
(Au dos:) Carta de villa Vorocio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung