CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2477     View  [Back]
Charta qua Eva dat monasterio Cluniacensi, pro anima senioris sui Milonis, duos mansos et servos aliquot in villa Jugis.
In nomine Verbi incarnati. Notum sit omnibus fidelibus christianis, quod ego, in Dei nomine, Eva dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo unum mansum in villa Jugis, pro remedio senioris mei, nomine Milonis, animę, atque meę. Dono etiam alium mansum in ipsa villa, et omnia quę ad ipsos duos mansos pertinere videntur: hoc sunt campi, prata, silvę, quęsitum et ad inquirendum. Dono etiam duos servos, Fulchardum et Deodatum, fratrem ejus, et sororem illorum, nomine Osannam, et alium, nomine Bertardum, cum uxore sua et infantibus suis. Facio autem hanc donationem pro redemptione animę senioris mei Milonis et meę, ut Dominus liberare eas dignetur de pęnis inferni. Si quis autem hanc donationem nostram calumniari presumpserit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat, deinde omnium sanctorum, et cum Dathan et Abiron vivus in inferno descendat. S. Ævę, quę fieri et firmare rogavit. S. Witberti. S. Gisliberti, Aremberti, Albuini, Arlei, Bernardi. Actum publice Cluniaci, die dominica, III kalendas martii, regnante Rodberto rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung