CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2482     View  [Back]
Charta qua Blismodis, consentientibus viro suo et filio eorum, dat monasterio Cluniacensi ecclesiam sanctæ Mariæ de Taluzate, ipsamque villam et alias res.
Christo cunctorum clementissimo auctori dignę deservire desiderantium, ejusque vivifico nomine fruentium, utriusque sexus hominum talis sollicitudo et diuturna sinceraque debet esse intentio, quatenus loca ipsius nomini dedicata, benigno affectu incolere atque suis donariis decentissimo honore studeant exornare; scientes procul dubio recepturos se a Christo Domino in pręsenti tempore prosperitatem transeuntis vitę, atque demum in futuro perpetuitatis seculo ęternam se adepturos beatitudinem felicis vitę, si ei in hac mortalitatis vita, quę sine delictis agi nequaquam potest, indubitanti animo strenuaque fide et benigna actione studuerint placere. Igitur hæc ita esse perpendens atque fideli animo ea quę Domino placere valeant agere desiderans, ego, in Dei nomine, Blismodis, nobilissima femina, enormitatem peccaminum meorum considerans, atque pro his Domino satisfacere omnino concupiscens, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et Cluniensi cœnobio, cui preest domnus Odilo, venerandus abba, æcclesiam sitam in pago Lugdunensi, quę est constructa in honorę sanctæ Dei genitricis Mariæ et sanctæ Maxime, in villa que vocatur Taluzatis, et quicquid ad ipsam ęcclesiam aspicit vel aspicere videtur; totum ad integrum eis concedo. In ipsa quoque villa mansum indominicatum unum ubi Arulfus stat, et quantum manso ipsi pertinere videtur. Dono etiam eis unam vineam in jam dicta villa, medietatemque de silvis que ad supradictam villam aspitiunt. Hæc omnia suprascripta dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et Cluniensi cœnobio, ut ab hodierna die et deinceps sine ullo contradicente rectores ejusdem loci teneant et possideant, et quod facere voluerint faciant. Dono etiam eis ab hodierna die duo mancipia his nominibus: Vuandalfredum et Letardum. Dono etiam jam dicto loco quendam mansum post meum obitum, quem vocant Trucium, cum omnibus quę ad ipsum mansum aspitiunt vel aspicere videntur, et faciant supradicti monachi post meum obitum quod voluerint ævo perpetuo. Dono etiam ad supradictum locum, post meum obitum et post obitum senioris mei Albuini, et post exitum filii nostri Albuini ab hoc seculo, supradictam villam Taluzatem cum omnibus que inibi teneo vel possideo, campis scilicet, pratis, vineis, silvis, et mansum de Vacaritias cum omnibus ad ipsum mansum pertinentibus, villamque quam vocant Sortiacum cum omnibus que inibi teneo vel possideo, vel que dare possum. Hanc igitur donationis cartam dono pro remedio animę meæ et genitoris genetricisque meæ et pro animabus Adalardi et Hæctoris et Gotiscalchi pontificum, pro anima quoque senioris mei Albuini et filii nostri Albuini et pro animabus omnium parentum meorum, tam vivorum quam defunctorum, et pro animabus omnium christianorum, ut omnibus nobis in commune profitiat. Si quis vero, quod minime credo, contra hanc donationem a me libentissime factam, aliquam litem inferre presumpserit, primitus iram Dei Patris omnipotentis incidat et beatissimę Dei genetricis Mariæ sanctique Petri, apostolorum principis, omniumque apostolorum, martyrum, confessorum atque virginum, et omnium sanctorum quos continet cœlum et terra, veniantque super eum omnes maledictiones quas continet vetus et novum Testamentum; cogente autem juditiaria potestate, cui litem intulerit auri libras centum persolvat, et hęc donatio firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum Taluzatis villa publicę. S. Blismodis, nobilissimę feminę, qui hanc donationem fieri firmarique jussit. S. Albuini. S. item Albuini, filii ejus. S. Aynone. S. Raimondis. S. Dalmaci. S. Artaldi. S. Joceranni, fratris ejus. S. Warini. S. Silvionis. S. Arnaldi. S. Aymenrici. S. Jarentonis. S. Arrici. S. Hugonis. S. Arnulfi. S. Aimini. S. Ansterii. S. Bernardi. S. Tehotgrini. S. Wilelmi. S. Adalonis. S. Anscherici. Data mense marcio, regnante Rodulfo rege anno sexto. Ego frater Ebrardus, levita indignus, scripsi.
(Au dos:) Carta Blismodis, quam fecit Sancto Petro, de Taluzate villa, quę dicata [est] in honore sanctæ Mariæ, in pago Lucdunense.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung