CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2484     View  [Back]
Charta qua Hugo, comes Cabilonensis et episcopus Autissiodorensis, dat monasterio Cluniacensi monasterium quod pater suus Lambertus fundaverat in Valle Aurea, id est Paredo, et locum Sancti Marcelli in suburbio Cabilonensi.
Omnibus in unitate fidei viventibus [Christique misericordiam prestolantibus et verbi Dei pabulo mentis sue archana alentibus, sermo intonat divinus, quod ita dispensacio Redemptoris quibusque consulit ditibus, ut ex propriis rebus, quas transitorie possident, centuplicatum valeant adquirere fœnus, si modo eisdem bene utendo rebus, ea quę habent studeant erogare pauperibus. Quod videlicet esse possibile ostendens atque ad hoc omnino suadens, dicit: «Divitię viri redemptio animę ejus»; et juxta egregii predicatoris vocem: «Dum adhuc vacat dumque tempus acceptabile et dies salutis instare videntur, et donec hodie cognominatur, currendum et agendum est summopere quod in perpętuum nobis expediat.» Que scilicet causa nulla specie vel modo perfęctius geri a quolibet creditur, nisi ab his qui, postpositis seculi impedimentis, abru[p]tisque omnibus retinaculis, sub monachico scemate, sponso qui in celis ęst perhenni abitu, gestu atque actu applicare sese maluerint, quibus tantum vivere Christus est et mori lucrum. Igitur cunctis sancte matris ecclesię filiis, tam presentibus quam futuris] notum esse volumus, quod beate memorie comes Lanbertus [per cuncta laudandus, nullique suis temporibus sub clamide terreni imperii in christiana religione secundus], ob amorem Dei omnipotentis, cooperante in hoc ipsum donno Maiolo abbate, quoddam cenobium, quod Vallis Aurea dicitur, in proprio construxit solo, in Augustidunensi pago, in honore Dei omnipotentis et gloriose Marie virginis, ac beati Johannis precursoris Christi, [ea siquidem fide, ea spe, atque devocione, ut quamvis ipse cuncta contemnere nequivisset, tamen, dum mundi contemptores, quos justo pro certo credebat, susciperet, mercedem justorum reciperet. Decrevit etiam eundem locum liberum esse ab omni cujuspiam loci subjectione ac seculari dominacione, ita ut liceret monachis inibi degentibus Deo servire sub proprio pastore ac pro statu tocius ęcclesię Deo infatigabiliter preces effundere.] Qui etiam quandiu rebus humanis interfuit, ipsum locum decenter in omnibus adornare curavit, quem, quasi quodam amoris privilegio, pre omnibus dilexit. Sed quum, refrigescente caritate, supercrescens iniquitas jam jamque in quorumdam cordibus principatum sibi vindicat, venerabilis Hugo, filius ejus, gratia Dei se preveniente quę eum segregavit ac predestinavit presulem fore sue sancte ęcclesię, alto mentis intuitu perspiciens mundanos casus semper in deterius ruituros, simulque considerans supradictum locum in eodem statu quo pater suus decreverat omnino per se stare non posse, cum consilio [gloriosi] regis Rodberti, atque eorum qui simul aderant episcoporum, necnon Aeinrici ducis, jam dictum cœnobium cum omni integritate tradit beatis apostolis Petro et Paulo et Cluniacensi monasterio, cui preest donnus Odilo, ita ut habeat, tam ipse quam etiam sui successores, firmam auctoritatem eundem locum regere, [gubernare] ac secundum Dei voluntatem disponere, cum omnibus inibi pertinentibus æcclesiis, villis, [mansis, farinariis, servis et ancillis, utriusque sexus atque etatis, vineis, campis, exitibus et regressibus,] totum ad integrum. [Facit autem hanc donationem jam dictus presul Hugo Deo devotus, primum pro amore Dei, inde pro anima patris sui Lanberti ac matris sue Adeleydis, ac gloriosi Rodberti regis atque Aeynrici ducis, necnon pro animabus fratrum ac sororum nepotumque ac omnium utriusque sexus propinquorum, pro stratu etiam et incolomitate catholice religionis. Prostremo, sicut omnes christiani unius compage caritatis ac fidei tenemur, ita pro cunctis preteritorum scilicet ac futurorum seu presencium orthodoxis hęc donacio fiat. Eodem etiam voto et desiderio, consilio et auctoritate supra memoratorum principum et episcoporum roboratus, tradit jam dictis apostolis ac prefato abbati fratribusque sibi commissis prelibatum Cluniacense cenobium incolentibus, necnon successoribus illorum in perpetuum, locum Sancti Marcelli, in suburbio Cabilonensi positum, scilicet ubi idem ipse sanctus martir requiescit corpore, cum omnibus ad se pertinentibus, sicuti olim a Gausfredo comite, matris ejusdem presulis conjuge, Sancto Maiolo suisque successoribus fuit commissum, ad possidendum et ordinandum atque disponendum jure perpętuo, sine alicujus contradictionę.] Placuit etiam huic testamento inseri, ut ab hac die nec nostro, nec parentum nostrorum, nec cujuslibet terrene potestatis jugo subiciantur eadem loca; sed habeant rectorem [ac gubernatorem] Dominum nostrum Jesum Christum simulque donnum Odilonem, abbatem Cluniensium, ejusque successores in futura tempora [et generaciones generacionum. Si quis vero, quod minime, per Dei misericordiam, evenire credimus, vel ex propinquis, vel extraneis, vel ex qualibet condicione vel potestate, qualicunque calliditate contra hoc testamentum aliquam concussionem inferre temptaverit, primum quidem iram Dei omnipotentis incurrat, auferatque Deus partem illius de terra vivencium, et deleat nomen ejus de libro vite, sitquę pars illius cum Juda, traditore Domini; eternis cruciatibus cum eo in inferno retrusus. Secundum mundiale vero lęgę his quibus litem intulerit C auri libras exolvat, et conatus ipsius nullum vigorem obtineat; sed hęc donacio omni auctoritatę fulta in perpętuum firma permaneat.] Actum suburbio Cabilonensi, cęnobio beati Marcelli, in presentia regis Rodberti. S. Hugonis episcopi, qui hanc donationem fieri et firmare rogavit. S. Aynrici ducis. S. Ottonis, comitis. S. Widonis, comitis. S. Mauricii, comitis. S. Rodberti, vicecomitis. S. Gaufredi. S. Richardi, comitis. S. Rodgerii, episcopi. S. Rainaldi, episcopi. S. Gisleberti. [S. Hugonis. S. Odulgarii. S. Remigii.] S. Walterii, episcopi. [S. Anserici. S. Giraldi. S. Wilengi.] S. Bernardi. S. Widonis, abbatis. Data mense maio, [indictione duodecima], anno incarnacionis Dominicę DCCCCmo XCo VIIIIo. Rodberte rege, anno quarto regni ejus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung