CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2489     View  [Back]
Charta qua Antelmus dat monasterio Cluniacensi res suas in villis Monte et clericoro cum francis et servis.
Divina pietate legumque auctoritate sanctitum est, ut homo ex propriis rebus quas Domino donante percepit, eodem Domino, pro redemptione animæ suæ, reddere debeat. Quapropter ego, in Dei nomine, Antelmus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro necnon et Paulo, ad locum vocabulo Cluniensis cœnobii, ubi domnus Odilo abbas preesse videtur ad regendum, aliquid de rebus meis propriis pro anima fratris mei Bernardi, in locum sepulture. Est autem ipsa res sita in pago Matisconense, in vicaria Bufariense, in agro Misiacense, in villa Monte, campus conjacet; et abet terminationes a mane via publica, de alio fronte de ipsa hæreditate, de aliis duobus terra Otberti et Alexandri. Item in comitatu Austudunense, in villa Clericoro, una colonia cum francos duos, Bernoardo et Leodegario atque eorum hereditate, servum vero, nomine Gotbertum, cum uxore sua similiter, item alium servum, nomine Rainulfum. Et faciant rectores Sancti Petri ab hac die et deinceps quicquid facere voluerint de res jam superius nominatas, sine ullo contradicente. Sig. Antelmi, qui notatione ista fieri et firmare rogavit. Signum Aremburgis. Signum Atoni. S. Ayrardi. S. Rocelini. Signum Rodulfi. S. item Rodulfi. Signum Jozeranni. S. Huberti. S. Tedoni. Aymo sacerdos scripsit anno IIII regnante rege Rotberto.
(Au dos:) Carta Antelmi de villa Clericoro et de Monte.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung