CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2495     View  [Back]
Charta qua Durannus et Franco vendunt Johanni sacerdoti res suas in villa Corfrancione, in loco Reculanda.
Domino fratribus Johanno sacerdoti. Nos quidem Durandus atque Franno venditores, vendimus tibi aliquid ex rebus proprietatis nostre, qui conjacet in pago Lucdunense, in agro Cosconiacense, in villa qui nuncupantur Corfrancione atque in locum qui dicitur Reculanda; est campus qui terminat a mane Rinsoendis, a medium die via vicinabile, a sero et ad cercio ad ipso Johanni sacerdoti. Et in alio loco alium campum cum prado simul tenente; terminatur a mane ad ipso Johanne, a medium die rivolum, nomine Mentono, a siro Heldrico atque heredum Constancii, a cercio via puplica. Infra has fines, de ipso campo denominato, Franno, una medietate tibi vendo quitquit mihi in ipso loco atvenit. Et recepimus de te pretium, sicut inter nos convenit atque complacuit, valente solidos duos et dimidio, supra ipsa precia fac istud quitquit facere volueris, liberam abeas potestatem. Si quis vero, qui cartula ista calumniare voluerit, auri uncias tres componat. Et postea firma permaneat, constipulacione subnixa. S. Durandi adque Franno, qui vendicione ista fierint et firmare rogaverunt. S. Duranni. S. Rodoara. S. Raimbald. S. Helena. Constantius presbiter. S. Adrald. Data per manu ipsius Johannis sacerdoti in die lunis, nonas junii, regnante Rodulfo rege.
(Au dos:) Carta Johanni in villa Corfrancione, in loco Reculas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung