CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2501     View  [Back]
Charta qua Archimbaldus et uxor ejus Ayna dant monasterio Cluniacensi francum, nomine Girbertum, in villa Vigoseto, cum manso suo, et silvam ad Airas.
Preceptum dominicum est dicentis quatinus unusquisque fidelium ex rebus temporalibus sibi a Deo concessis valeat sibi æternum mercare et perpetuum regnum. Nam quantum cuique hæc prosit fideli Dominus ipse ostendit, cum dicit ut «thesaurizemus nobis thesaurum indeficientem in celis, quo fur non appropriat et ubi nulla est demolicio tinearum.» Quapropter ego, Dei in nomine, Archimbaldus, considerans pondus meorum peccaminum, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, de res meas que sunt site in pago Matisconense, villa nomine Vigoseto, unum videlicet francum, nomine Girbertum, cum manso suo et omnibus que ad ipsum mansum aspicere videntur, totum ad integrum. In alio quoque loco dono etiam silvam unam, vocabulo ad Airas, totum ad integrum, ut ab hodierna die faciant exinde habitatores de Cluniaco quicquid facere voluerint. Facio autem hanc donationem pro anime meæ remedio, anima quoque patris mei et anima matris meę, fratrisque mei omniumque parentorum meorum remedio, quatinus omnipotens Dominus faciat gaudere omnes nos in suo regno. S. Archimbaldi et uxoris ejus Ayne, qui hanc donationem fecerunt cartamque istam firmare rogaverunt. S. Heldini. S. Iterii, fratri ejus. S. Rainerii. S. Vuillelmi. S. Stephani. S. Amblardi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung