CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2506     View  [Back]
Charta qua Warnerius et uxor ejus Teusa, et alii, dant monasterio Cluniacensi quasdam res in villis Castanedo et Davaiaco.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Noverint universi fideles presentes scilicet atque futuri, quod ego Vuarnerius, Teusa, Arlulfus, Vuarnerius, reminiscentes peccatorum nostrorum enormitatem, simulque pavescentes venturum judicii diem, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris, que sunt site in pago Matisconense, in villa Castanedo, quantum nos habere visi sumus, totum ad integrum, hoc est curtilum unum cum mansione et vinea simul tenente atque silvam; terminat autem a mane terra Sancti Stephani, a medio die similiter Sancti Leodegarii, a sero silva communale, a certio Sancte Marie et Sancti Martini. Donamus etiam vobis campos duos: unus campus vocatur a Trunco et alius a Gemma; donamus et in alio loco, in villa Davaiaco, que Balosa vocatur, campum et pratum simul tenente. Infra istas terminationes, totum ad integrum trado atque transfundo, a die presenti et in reliquo; et faciant ipsi rectores loci de his rebus in omnibus quicquid facere voluerint. Si quis autem contra hanc donationis cartam venire voluerit, non valeat vindicare quod repetit; sed coactus judiciaria potestate auri libras V et inantea firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco monasterio. Signum Vuarnerii atque Teuzane, uxoris ejus, necnon Arlulfi et Vuarnerii, qui hanc donacionem fieri et firmare rogaverunt. Signum Gotefredi. S. Anscherii. S. Heirici. S. Grimardi. S. Heldebaldi. S. Amiconi.
(Au dos:) Donatio Vuarnerii in villa Castanedo, Matisconensis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung