CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2508     View  [Back]
Notitia werpitionis qua Maiolus silvam in Grandi Monte monasterio Cluniacensi dimittit.
Noticia verpitionis acta Cluniaco, ante presentiam domni Rainaldi, venerabilis ejusdem loci prepositi, et aliorum fratrum, qui inibi fuerunt, id est Vualterii, Aymonis, Amizonis, Vuarnerii, Lanfredi, Locerii, Gisonis, et nobilium virorum Vuitberti, Rodberti, Ildini, Gisleberti, Bernardi, Ugonis. In primis noverint omnes tam presentes quam futuri, quod diu multumque inter monachos Clunienses et Maiolum querela pertracta, tandem, miserante Deo, ad hunc finem pervenit: in primis verpivit hoc quod Oddo nobis destinavit et Teza, filia ejus, Sancto Petro per cartas tradidit, et silvam in Grandi Monte, sicut terminatur a mane de ipsa hereditate, per medios montes, et per medium crest et per castellum medium Teodorici, a medio die terra francorum, a sero et a cercio terra Sancti Petri. Facit autem hanc noticiam in presenti, ut gratiam Sancti Petri et fratrum sibi reconciliet, et in futuro devoto famulamine in servitio Sancti Petri permaneat. S. Ugonis. S. Vuitberti. S. Rodberti. S. Ildini. S. Gisleberti. S. Bernardi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung