CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2513     View  [Back]
Charta qua Durannus, consentientibus uxore sua Adalenda et filio suo Arfredo, dat monasterio Cluniacensi curtilum indominicatum in villa Tauriaco.
Omnibus sub norma catholice fidei militantibus notum esse volumus, quod ego Durannus, conscia uxor mea Adalenda ac filio meo Arfredo, dono Deo et sanctis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum curtile uno indominicatum in villa Tauriaco; terminet ad mane terra Alimari, a medio die via publica, a sero et a cercio de ipsa ereditate. Facio autem hanc donationem in tali tenore, ut omni tempore quamdiu vixerimus teneamus. Post nostrum obitum ad supradictum perveniat locum et omni tempore sextaria IIII de vino persolvamus. Si quis autem hanc donationem calumniare voluerit, auri componat libras IIII; et posthec firma et stabilis permaneat. S. Duranni et uxoris ejus, qui fieri et firmari jusserunt. S. Arfredi, filio ejus. S. Landrici. S. Gilboldi. S. Costaboli. S. Fideli, qui scripsit.
(Au dos:) Duranni in Tauriaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung