CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 2517     View  [Back]
Charta qua notum est monachos Cluniacenses dedisse in precaria Raculfo et filio ejus Ainrico mansos in villa Carsiniaco, et invicem duos mansos recepisse.
In Christi nomine. Notum fieri volumus omnibus, quod quidam noster fidelis, nomine Raculfus, postulat ex nostris rebus in precaria. Cujus petitioni assentientes, concedimus ei aliquid in villa Carsiniaco: mansum Folcherii et Rotlanni, Tedaldi, Clementi, Duranni, Constabuli, et quidquid in eorum mansibus habere videtur; et hoc concedimus ei et filio suo Ainrico. Econtra autem donat supranominatus Raculfus et filius suus Einricus a partibus Sanctorum Petri et Pauli quasdam res suæ proprietatis, id est mansum I in Scola et quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur. Item alium in Carsiniaco villa similiter ubi Constantius residet; in vestitura per unumquodque annum XII denarios in festivitate sancti Petri persolvat. Et faciant ab hac die quicquid facere voluerint; eo tenore ut post illorum discessum, ad jam dictum locum omnia perveniant. Flodbertus testis. Vuarulfus, filius ejus, testis. Durannus, presbiter, testis. Josbertus testis. Oddo testis.
(Au dos:) Precaria Raculfi in Carsiniaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung